Canto Gregoriano per i tempi di pestilenze

 

Stella caeli exstirpavit
Quae lactavit Dominum
Mortis pestem quam plantavit
Primus parens hominum.
Ipsa Stella nunc dignetur
Sidera compescere,
Quorum bella plebem caedunt
Dirae mortis ulcere.
O piisima Stella Maris
A peste succurre nobis;
Audi nos, Domina;
Nam Filius tuus nihil negans
Te honorat.
Salva nos Jesu pro quibus
Virgo mater te orat!
La Stella del Cielo,
che allattò il Signore,
distrusse la peste della morte, introdotta al mondo dal progenitore degli uomini.
Si degni ora la medesima Stella
placare il cielo,
che irato contro la terra, distrugge i popoli
con la crudele piaga di morte.
O pietosissima Stella del mare,
Tu salvaci dalla peste.
Sii propizia alle nostre preghiere,
o Signora, perché il tuo Figlio,
che nulla a Te nega, ti onora.
O Gesù, salva noi, per i quali
ti prega la Vergine Madre.

℣. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Deus misericordiae, Deus pietatis, Deus indulgentiae, qui misertus es super afflictione Populi tui, et dixisti Angelo percutienti Populum tuum: contine manum tuam ob amorem illius Stellae gloriosae, cujus ubera pretiosa contra venenum nostrorum delictorum quam dulciter suxisti: praesta auxilium gratiae tuae, ab omni peste, et improvisa morte secure liberemur, et a totius perditionis incursu misericorditer liberemur.

Per te Jesu Christe Rex Gloriae, Salvator Mundi: Qui vivis, et regnas in secula seculorum.  Amen.

Informazioni sull'autore

Scroll to Top